On the Christian Mission Among the Chinese

  • Info
  • Pages
  • Transcript
  • Related
On the Christian Mission Among the Chinese
De Christiana expeditione apud Sinas suscepta ab Societate Jesu ...
WL00001
Western
Latin
Nicolas Trigault (1577-1628.0)
440-442
1615
Augsburg
Page 1
Page 2
Page 3

VOLEBAT Eunuchus Mathan regia munera in palatium ſuum deferre: ſed hic
Noſtri modeſte reſtiterunt, aſſerentes horarias illas machinas facile
corrumpi, niſi quis eas perpetuo cocinnaret; ſacras vero imagines apud
ſe retinere velle, vt eas venerarentur, & coram illis res ſuas coeli
Domino comendarent. Eunuchus ad haec nil admodu inſtitit, ſed potius
Noſtris munus eduliorum & commeatus ad iter tranſmiſit. Amicus quoque
Magiftratus ille, ſaepe ad Noftros in nauigium veniebat, & amicos ſuos
euntes ac redeuntes ſecum adducebat; qua re & aliis, quaſi in omni
ſermone commemorabat, de maximorum Magiſtratuum in Noſtros ſauore,
fraenum ſane iniecit Eunuchi cupiditati, ne dicam crudelitati, ab eo
enim timeri poterat, vt Noſtri vitam ſimul cum ſarcinis amitterent. Ad
noftros igitur cohoneftandos potius adiecit animum, nam die quidam P.
Matthaeum inſuum palatium, intra vrbem, ad ſuum conuiuium euocauit,
aderant Eunuchi plures è maximis, & ſane ſi ſplendorem ſpectes, dignus
fuit quolibet vbique magnate, inter epulandum exhibitae comoediae,
inducti funambuli, preſultores, gefticulatores,& huiuſmodi farinae fex,
qua ipſe domum oppleuerat, & eos ad alacritatem procurandam alebat, ac
ducebat denique in bonis dies ſuos, nihil attentus, quid in puncto
futurum, & quidem huius generis ludos, nec in Europa, nec in India, vbi
ſane ſunt admirabiles, quicquam ſimile videre ſe meminerat. Ex iis vnus
tres cultros grandiores, duobus palmis longos, in aerem proiiciebat,
alterum poſt alium, ac diutiſsime illos capulo recipiebat nullo vfqua
errore, alius in ſolo iacens, ſupra humeros pedes erexit, & cum iis vas
praegrande fictile arripuit, & in aerem proiecit, & deinde hinc & hinc
reuoluit, quod manibus ipſis facere perdifficile videbatur, idem cum
tympano fecit ac menſa quatuor pedum alta & grandi, exhibita quoq; eſt
comoedia nutibus Solis laruatorum gigantum, ſplendidiſsimo habitu, nec
ex iis quiſquam loquebatur, ſed alius quidam theatro è omnia
pronunciabat, quae ab vnoquoque dici res poſtulabat. Verum nihil
admirabilius fuerit puero, qui poſtqua politiſsime ſaltaſſet, velut in
terram lapſus, in ea poſuit manus, & inter eius pedes, exiliit alius è
gypſo puellulus affabre concinnatus, qui minibus pro pedibus vtens,
eoſdem ſaltus, quos vnus fecerat, admirabili arte imitabatur, inde in
terram quoque lapſus ipſe cumviuo puero colluctari coepit admirabili
artificio, quo vtrum que viuum judicares.